Evangelium Secundum Lucam*

Caput 12: Versus 1

Attendite.Ad hoc fermentum pertinent omnia quae superius in domo Pharisaei disputavit, unde et Apostolus:Non in fermento veteri neque in fermento malitiaeI Cor. 5., etc.Attendite a fermento.Pulcher locus tenendae simplicitatis et aemulandae fidei, ne more Judaeorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis.
(* Traductions européennes)